AFRICAN

ORCHIDS

Vanilla chalotii Finet, Bull. Soc. Bot. France 56: 102 (1909).
Description:
Herba scandens, monopodialis. Caulis (ad siccum) quadrangularis, flexuosus, radiées adventitias, foliis oppositas, emittens. Folia alterna, dissita, basi in petiolum brevem canaliculatum contracta, carnosa; limbus anguste ovatus, acutus, 5-nervosus. Flos unicus, axillaris, mediocris, pedunculo brevi. Ovarium pedicellatum perianthio erecto paulo longius, teres; ovarium pedicello paululum angustius, esulcatum. Sepala navicularia, ecarinata, elliptica, acuta, 11-nervosa; impar longius, angustius, paria lata, vix obliqua. Petala sepalum impar oequantia, carinata, obliqua, 11-nervosa. Labellum erectum, subclausum, fere usque ad colurnnae apicem cum ea cohoerens, basi saccatum, 3-lobum; lobi laterals oblongi, lobo medio multo longiores; lobus médius brevis, integer, reflexus, sinum latum inter lobos latérales eflingens, ad disci medium crista pilosa, hispida, quadrata auctus, utrinque ad apicem incrassatocallosus. Columna elongata, recta, semi-teres, apice incurva; clinandrium dilatatum, anticum, cavum, rostello 2-labiato, labio antico longiore, lorato, acuto, integro; labio postico breviore, quadrato, apice fimbriato. Anthera oblonga, vertice subbiloba, connectivo quadrato, integro, anticeprojecto; pollinia 2, libéra, granulosa.
Folia 7 cm.ionga, 11 mm. lata. Ovarium pedicellatum 15 mm. longum. Sepalum impar 28 mm. longum, 9 mm. latum; sep. paria 22 mm. longa, 12 mm. lata. Petala 28 mm. longa, 8 mm. lata. Labellum 17 mm. longum.
Help wanted to an English translation, please write to me, if you know where this can be found.
Habitat:
Distribution:
Equatorial Guinea to Gabon